Camerarius, Disticha, 1536

Aus Joachim Camerarius (1500-1574)
Wechseln zu: Navigation, Suche


Opus Camerarii
Werksigle OC 0174
Zitation Ioachimi Camerarii Quaestoris Disticha, bearbeitet von Marion Gindhart und Alexander Hubert (04.02.2020), in: Opera Camerarii Online, http://wiki.camerarius.de/OC_0174
Name Joachim Camerarius I.
Status Verfasser
Sprache Latein
Werktitel Ioachimi Camerarii Quaestoris Disticha
Kurzbeschreibung Die Sammlung besteht aus 51 Einzeldistichen, die mit Überschriften versehen sind und sich auf ganz unterschiedliche Personen und menschliche Prototypen, Tiere, Objekte und - natürlich - Amor beziehen. 38 Dichtungen sind laut Walter Ludwig Übersetzungen/Bearbeitungen von Epigrammen der "Anthologia Planudea".
Erstnachweis 1536
Bemerkungen zum Erstnachweis Der Kolophon des Druckes gibt: Mense Martio M.D.XXXVI.
Datum unscharfer Erstnachweis (Beginn) 1536/03/01
Datum unscharfer Erstnachweis (Ende) 1536/03/31
Schlagworte / Register Einzeldistichon; Übersetzung; Anthologia Graeca; Epigrammsammlung
Paratext zu
Paratext? nein
Paratext zu
Überliefert in
Druck Camerarius, Opuscula aliquot elegantissima, 1536
Erstdruck in Camerarius, Opuscula aliquot elegantissima, 1536
Blatt/Seitenzahl im Erstdruck Bl. 44v-48r
Carmen
Gedicht? ja
Erwähnungen des Werkes und Einfluss von Fremdwerken
Wird erwähnt in
Folgende Handschriften und gedruckte Fremdwerke beeinflussten/bildeten die Grundlage für dieses Werk
Bearbeitungsstand
Überprüft am Original überprüft
Bearbeitungsstand korrigiert
Wiedervorlage ja
Bearbeiter Benutzer:MG; Benutzer:HIWI
Gegengelesen von Benutzer:MH
Bearbeitungsdatum 4.02.2020
Opus Camerarii
Werksigle OC 0174
Zitation Ioachimi Camerarii Quaestoris Disticha, bearbeitet von Marion Gindhart und Alexander Hubert (04.02.2020), in: Opera Camerarii Online, http://wiki.camerarius.de/OC_0174
Name Joachim Camerarius I.


Sprache Latein
Werktitel Ioachimi Camerarii Quaestoris Disticha
Kurzbeschreibung Die Sammlung besteht aus 51 Einzeldistichen, die mit Überschriften versehen sind und sich auf ganz unterschiedliche Personen und menschliche Prototypen, Tiere, Objekte und - natürlich - Amor beziehen. 38 Dichtungen sind laut Walter Ludwig Übersetzungen/Bearbeitungen von Epigrammen der "Anthologia Planudea".
Erstnachweis 1536
Bemerkungen zum Erstnachweis Der Kolophon des Druckes gibt: Mense Martio M.D.XXXVI.
Datum unscharfer Erstnachweis (Beginn) 1536/03/01
Datum unscharfer Erstnachweis (Ende) 1536/03/31
Schlagworte / Register Einzeldistichon; Übersetzung; Anthologia Graeca; Epigrammsammlung
Paratext zu
Paratext? nein
Überliefert in
Druck Camerarius, Opuscula aliquot elegantissima, 1536
Carmen
Gedicht? ja
Erwähnungen des Werkes und Einfluss von Fremdwerken
Wird erwähnt in
Bearbeitungsdatum 4.02.2020


Inhalt

Die Sammlung enthält folgende Einzeldistichen von Joachim Camerarius d.Ä.:

  • Bl. 44v:
"Fur, e Graeco."
Si pedibus, quantum manibus, Corbella valeret,
Mercurii cursus vinceret aerios.


"Cherila, e Graeco."
Quarta Charis Venus altera, bis sunt quinque Camoenae:
Cherila cum mea sit Gratia, Musa, Venus.


  • Bl. 45r:
"In saltatorem ineptum, e Graeco."
Saltavit Nioben & Daphnem nuper Alopex,
Reque lapis, truncus, vera in utraque fuit.


"Ad amicam, e Graeco."
Misi aurum, atque simul ne sis mihi dura rogavi:
Iuppiter hoc dederat, fecerat hoc Danae.


"In avaram."
Si verum est, gaudere parem pare, es aurea Galla:
Nanque aurum solum est omnia Galla tibi.


"De angustis aedibus, e Graeco."
Gratia, quas cernis, divertitur aedibus hospes:
Amplius ergo domus non capit ista tribus.


"Parva, e Graeco."
Gratia inest parvis: ne sim tibi parva pudori,
Ipse etiam Veneris parvus amor puer est.


"Nimium, e Graeco."
Immodicum, ingratum est. & si proverbia tangunt,
Non est mel, sed fel, mel quoque si nimium est.


"In Accam."
Esse verecundum nimis, inquis. Scilicet hoc est
Acca malum: idque caves, ne videare mala.


"Amor, e Graeco."
Accius ad liquidos fontes statuebat Amorem,
Nam flammam extingui posse putabat aqua.


  • Bl. 45v:
"Versum."
Hic iuxta statuo te magne Cupido paludes,
Has ut stagnantes fax tua siccet aquas.


"Foemina, e Graeco."
Foemina cum noceat, semper tamen haec duo praestat
Commoda, quod nubit, nuptaque quod moritur.


"In pusillum, e Graeco."
Rura fuge ah demens: nam te Pygmaea volucris,
Longe per latos sedula quaerit agros.


"Fortuna, e Graeco."
Non te quod felix esset fortuna sinebat
Crescere, sed vires sic probat illa suas.


"In Marcum."
Nubere velle tibi ditem te spernere dicis:
Si verum est, caussae Marce quoque est aliquid.


"Homerus Μελεσιγενής."
Flumina qui magni & ditem miratur Homeri
Venam, de fluvio cogitet esse patre.


"In Eleos, e Graeco."
Elis & ebria, & est mendax. Urbs esse colentum
Qualis cuique domus, talis & ipsa solet.


"In Hieronem."
Nunc Hiero rex est, prius οὐτιδανὸς καὶ ἄκικυς.
Ergo potest aliquid de nihilo fieri.


  • Bl. 46r:
"Pictura, e Graeco."
Hanc pinxit tabulam Lucas, fuge carpere livor,
Nam laude invidiam nobile vincit opus.


"Item."
Hanc manus absolvit tabulam studiosa Dyreri:
Carpite. Non caruit Daedalus invidia.


"De Elysia."
Dimidia Elysia est mea & angor, di male perdant
Dimidium toto qui amplius esse ferunt.


"Γλίον ἥμισυ παντός."
Dimidium toto qui plus putat, opto benignus
Dividuis ut sit naribus atque oculis.


"Item."
Quae mihi me rapuit, sit tota utinam mea: Malva
Non plus dimidium credit & Asphodelus.


"Fur, e Graeco."
Vidisset nuper cum librum Paulus Arispae,
Post nunquam librum vidit Arispa suum.


"Ad Rufum."
Velle etiam invitis me scribere carmina Musis
Iactabam, & scripsi qualia Rufe vides.


"Amor, e Graeco."
Est amor est odiumque malum: datur optio, quis nam
Iucundum potius nolit habere malum?


  • Bl. 46v:
"In ranam."
Carmina rana facit, tam spurca voce coaxans?
Et bona poete facit carmina? Prodigium est.


"In eundem."
Rana bonos versus facit. Hoc nunc Pontice dicis,
Rem ranam, nequeat quae fieri, facere.


"In deformem e Graeco."
Consulitis qua Caucasidas ratione fugetis?
Contra illos nudam ducite Iuliada.


"In Biancum e Graeco."
In somnis visus sumptus fecisse Biancus,
Prae nimio, nexo fune, dolore perit.


"Ad amorem, e Graeco."
Quaeso Amor aufer amare mihi, vel tu mihi amari
Adiice: Liberior vita erit, aut melior.


"In Ollam, e Graeco."
Dum sumptus pueri educendi computat Olla,
Ne tollat natum sustulit ille suum.


"In deformem, e Graeco."
Ursula fallaci speculo utere, nanque tuos te
Veraci vultus nolle videre liquet.


"In pigrum, e Graeco."
Cum fugere ignavus fur Lasla e carcere posset,
Quantum opus est inquit, currere? Vita vale.


  • Bl. 47r:
"Ad Plancum."
A te promisso veniunt mihi carmine pisces,
Carmina nostra puto Plance natare iubes.


"Mulier, e Graeco."
Tota malum cum sit mulier, bis tempore grata
Fit, semel in thalamo, mox iterum in pheretro.


"Amor, e Graeco."
Matris adhuc infans iaciens ante ora Cupido
Astragalos, habuit pectora nostra lucrum.


"Senecta, e Graeco."
Qui potuit senio confectus vivere velle,
Esse senex centum secula dignus erat.


"Amator, e Graeco."
Oscula complexusque tuli, ferre unde volebam.
Quaeritis unde? Vetat prodere sacra deus.


"Ad Gelliam, e Graeco"
Quo fugis o demens? Evadere speret amorem
Aligerum ne pedes Gellia numen homo?


"In Dorpin, e Graeco."
Te pulices lacerant, laceras tu Dorpis & illos:
Quis scit utrum metuas, an metuare magis?


"In Afrum, e Graeco."
Aedificat, totosque domi populos alit Afer:
Paupertatis iter quaerit, & inveniet.


  • Bl. 47v:
"Senecta et iuventa, e Graeco."
Me senium affligit, me macerat Urse iuventa:
Quod venit hoc celeri, quod fugit illa pede.


"In Amoenum. e Graeco."
Quid male dicis Amoene malis? Bene dicere rectum est,
Etsi cui dicas non bene, dignus erit.


"In pusillum, e Graeco."
In Neoclidae atomum capite irruit Ocymus unam,
Perque abiit mediam corpore quantus erat.


"In vinum ingratum, e Graeco."
Si cui vita gravis laqueum formidat & ensem,
Vina bibat fundo nata Gonella tuo.


"Necatus, e Graeco."
Nunc sepelis, qui me crudeliter ante necasti:
Quae mihi das, alius det quoque dona tibi.


"Naufragus, e Graeco."
Naufragus in busto iacet hoc, tu perfice cursum
Nauta tuum, hoc fecit me pereunte alius.


"Anacreonti, e Graeco."
Anacreontis busta forte qui transis,
Affunde vini paululum. Nam amo vinum.


  • Bl. 48r:
"Valenti e Graeco."
Terra suo gremio est corpus complexa Valentis,
Nota tenet clari spiritus astra poli.


"Statua Pindar(!), e Graeco"
Propter aquas statuam posuit tibi Pindare Cyrus,
Optimum ad Aonia qui canis unda fidem.


Anmerkungen

Auf 46r befinden sich Epigramme auf Lucas Cranach und Albrecht Dürer.

Forschungsliteratur

Ludwig 2003, S. 129.